PODIEBRADIUS Georgius

PODIEBRADIUS Georgius
PODIEBRADIUS Georgius
Bohemiae, post Ladislaum, Rex. Natus A. C. 1420. specimen futurae virtutis edidit in praelio apud Thaboritas. A. C. 1438. Gubernator Bohemiae electus, astu occupavit Pragam, A. C. 1441. Parasito interroganti, cur Hussitis potius adhaereret, quam receptos ritus sequeretur, prudenter respondit: Mihi persuasa est mea religio, si tuam sequar, homines forte fallam, animae meae contrarius. Deum qui corda inspicit, nequeo fallere, etc. Rex declaratus, A. C. 1458. Papam, et huius instinctu, Matthiam Corvinum Hungariae Regem, quem ad id fastigii promoverat, infestos sensit. In Rokyzanae, Fatribus succensentis, gratiam, his durum se praehuit: donec Matthias Dolanscius decennali carcere constanter toleratô, per quietem vidit, occidere Lunam, deinde Solem: Postridie enim Rokyzanae morte auditâ, de Regis quoque morte coniecit, quae contigit A. C. 1471. Filii eius Principes Monsterbergenses facti sunt, ipsi autem Uladislaus, Casimiri Poloniae Regis filius, successit. Buchole. Ind. Chron. Laetus, etc. Ex eius progenitoribus Gerhardus Comes de Nidda et Berneck, Bosconis fil. Cunstadium in Bohemia condidit, a quo posteri titulum acceperunt. Huius pronepos Bosco dein Podiebradii sibi sumpist nomen ac iterum pronepotem habuit Georgium Regem, ex Victorino de Cunstad et Podiebrad, Comite de Berneck Nidda et Glaz, ac Anna de Wartenberg, genitum. Cuius filii, Victorinus et Hinco, Munsterbergenses, Oelsnenses, et Volavienses Ducescreati sunt: e quibus Principatibus. postquam Munsterbergensis alienatus fuisset, cum huius titulo Oelsnensis et Bernstadius ad posteros transiêre: quorum ultimi e masculis Henricus Wenceslaus. A. C. 1639. et Carolus Fridericus A. C. 1647. obiêre, hereditate ad Sylvium Ducem Wirtemburgicum Elisabethae Mariae, Carolô Fridericô genitae, maritum translata, vide supra in Munsterberga.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GEORGIUS Podiebradius — Bohemiae Rex praelio contra Moravos victor, A. C. 1461. coronatus, Ladislao, fil. posthumo Alberti Austriaci in nuptiarum apparatu mortuo, successit. A Matthia Corvino, a Pio II. contrase, quod Hussitis impense faveret, electo vesatus, Obiit A. C …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEORGIUS Rex Bohemiae — vide infra in Georgius Podiebradius …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”